Manfred, King of Sicily

From RoyalWeb
Jump to: navigation, search

Sources

  • This source pointed out by Douglas Richardson at soc.genealogy.medieval, "Children of Isabel of England (Died 1241), Wife of Emperor Frederick II", Jan 22, 2008
    • Monachi Sancti Albani, Chronica Majora by Matthew Paris, page 571-2 : "Memfredus triumphat de hostibus suis et prosperatur in guerra, sua. — Temporibus quoque sub eisdem, Memfredus, qui filius tantum naturalis Fretherici diu credebatur, jam inquisita et scita rei veritate, non jam tantum naturalis, id est, illegitimus, immo pro legitimo habebatur. Unde ab omnibus Siculis et Apulis et finitimarum illarum regionum incolis, qui eidem cOEperunt adhærere, amabatur et honorabatur. Contigit enim, quod jam circiter viginti annis elapsis [fn 1] mater [fn 2] ipsius Memfredi graviter infirmata [fn 3] vocavit ipsum F[rethericum] imperatorem, ut misertus illius pro Deo ipsam visitare non dedignaretur ; credebatur namque in proximo moritura. Et cum venisset imperator, ait ei mulier junctis palmis, et abortis lacrimis cum singultibus, "Domine, miserere mihi, miserere mihi in proximo morituræ, et succurre perituræ ; de periculo corporis mihi formidandum est, sed multo magis solliciter de periculo animæ imminenti. Habes namque filium quendam naturalem Memfredum, quem tibi genui. Placeat igitur [tibi] [fn 4] me desponsare, ut et ille M[emfredus] legitimetur, et anima mea a periculo liberetur." Inclinatus est igitur precibus supplicantis, et ipsum sibi matrimonio copulavit. Hæc autem multis annis multos latuerunt. Sed hoc anno, omnibus Siculis et Apulis manifeste patuerunt, unde hactenus immobiliter steterunt cum eodem contra Papam et omnes qui illi adversabantur ; et cOEpit Memfredus prosperari in via sua, et in guerra, quam contra Papam moverat, super omnes fere inimicos suos exaltari, et ad votum dominari, unde Papa cOEpit rogare ea [quæ] pacis sunt. Ceperat namque dictus M[emfredus] jam Neapolim, Barletum,[fn 5] et civitates maritimas, Capuam et alias multas civitates et oppida. Et quod pluris est, corda magnatum et populorum ad se conciliata pronius inclinavit.

-Quoted by Peter Stewart to soc.genealogy.medieval Jan 23, 2008, " Re: Children of Isabel of England (Died 1241), Wife of Emperor Frederick II"

  1. elapsis] elapsit, MS.
  2. Bianca Lancia of Asti.
  3. infirmata ]informitis, MS.
  4. In the margin in pencil.
  5. Barletta.
Personal tools
MOOCOW
Google AdSense